monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 11
Sed dicet aliquis, quoniam haec indictio census et ecclesiarum vexatio, in cancellarium eius, qui nunc, aut archiepiscopatur, ut credo, aut archiepiscopari contendit, ut aemuli mentiuntur, penitus retorquenda est, qui regem tunc ad omnia pro arbitrio impellebat, et haec sicut alia multa mala induxit. Quod etsi ego falsum esse noverim, utpote qui eum scio tunc non auctoritatem praestitisse libidini sed obsecundationem necessitati, tamen quia eum ministrum iniquitatis fuisse non ambigo, iure optimo taliter arbitror puniendum, ut eo potissimum puniatur auctore, quem in talibus Domino bonorum omnium auctori praeferebat, eique sit vice versa in poenam, quem habebat et laudabat suae perversitatis auctorem.